qvid cvm te praeneste calendis ipsis novembribvs occvpatvrvm noctvrno impetv esse confideres sensistin illam coloniam meo ivssv meis praesidiis cvstodiis vigiliis esse mvnitam nihil agis nihil moliris nihil cogitas qvod non ego non modo avdiam sed etiam videam planeqve sentiam iv recognosce tandem mecvm noctem illam svperiorem iam intelleges mvlto me vigilare acrivs ad salvtem qvam te ad perniciem rei pvblicae dico te priore nocte venisse inter falcarios non agam obscvre in m laecae domvm convenisse eodem complvres eivsdem amentiae scelerisqve socios nvm negare avdes qvid taces convincam si negas video enim esse hic in senatv qvosdam qvi tecvm vna fvervnt
Quid? cum te Praeneste Calendis ipsis Novembribus occupaturum nocturno impetu esse confideres, sensistin illam coloniam meo iussu meis praesidiis, custodiis, vigiliis esse munitam? Nihil agis, nihil moliris, nihil cogitas, quod non ego non modo audiam, sed etiam videam planeque sentiam. IV. Recognosce tandem mecum noctem illam superiorem; iam intelleges multo me vigilare acrius ad salutem quam te ad perniciem rei publicae. Dico te priore nocte venisse inter falcarios non agam obscure in M. Laecae domum; convenisse eodem complures eiusdem amentiae scelerisque socios. Num negare audes? quid taces? Convincam, si negas. Video enim esse hic in senatu quosdam, qui tecum una fuerunt.